

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 23: Versus 16
Pepigit autem Joiada foedus.Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Israel Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo foedus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare praecepta Domini.